monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 82, 7
Origenem me arguit vertisse in Latinum. Hoc non solus ego feci, sed et Confessor Hilarius fecit: et tamen uterque nostrum noxia quaeque detruncans, utilia transtulit. Legat ipse, si novit (arbitror enim eum assidua confabulatione et quotidiano Latinorum consortio Romanum non ignorare sermonem) aut si certe penitus non imbibit, interpretentur ei qui solent, et tunc sciet, me in hoc ipso laudandum esse quod detrahit. Sicut enim interpretationem et idiomata Scripturarum Origeni semper attribui, ita dogmatum constantissime abstuli veritatem. Numquid ego in turbam mitto Origenem? numquid caeteros Tractatores? Scio aliter habere Apostolos, aliter reliquos Tractatores. Illos semper vera dicere, istos in quibusdam ut homines aberrare. Novum defensionis genus, sic Origenis vitia non negare, ut cum illo caeteros crimineris. Videlicet cum aperte defendere non audeas, multorum simili errore tuearis. Sex mille Origenis tomos non poterat quisquam legere, quos ille non scripsit: faciliusque credo testem huius sermonis, quam auctorem esse mentitum.